I. 4.Lapidi loqueris.lxxxix
Λίθῳ διαλέγῃ, id est Lapidi loqueris, eundem sensum habet. Et apud Terentium in Ἑαυτοντιμωρουμένῳ lapis pro stupido brutoque homine ponitur aliquoties. Non inscitum est quod refert Laertius. [Heaut., 831] Cuidam interroganti quanam in re melior esset evasurus filius si erudieretur, Si nihil aliud, inquit Aristippus, certe in theatro non sedebit lapis super lapidem.