IV. 9. Ex potestate exiisse. xv

Exiisse e potestate dicebantur qui a mente excidissent et qui spreta ratione cupiditatum arbitrio praecipites ferebantur. M. Tullius libro Tusculanarum quaestionum tertio : Eos, inquit, sanos intelligi necesse est quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est. Itaque nihil melius quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exiisse e potestate dicimus eos qui effrenati feruntur aut libidine aut iracundia. Ac mox : Qui igitur exiisse e potestate dicuntur, ideo dicuntur, quia non sunt in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est. Haec M. Tullius. Unde compotes atque impotes mentis dicimus et impotenter commoti dicuntur qui animum non habent in sua potestate, sed feruntur adfectuum arbitrio. Formula sermonis detorta videtur a jureconsultis, apud quos filii ex justis nuptiis procreati dicuntur esse in potestate parentum, nisi emancipentur aut nisi pater moriatur, rursus emancipati dicuntur exiisse de potestate parentum.

Index Adagiorum