IV. 9Gallonius.xvi
Etiam ipsa luxuries multos nobilitavit, ut Aesopum et Apitium. M. Tullius celebravit Gallonium a Lucilio traditum idque locis compluribus. In oratione Pro Caecina : Quid ergo est ? Non usque eo tamen ut in capita fortunasque honestissimorum virorum dominentur hi qui relicta honorum virorum disciplina et quaestum et sumptum Gallonii sequi maluerunt. Item Pro P. Quintio meminit Gallonii. Rursus libro De finibus secundo refert e Lucilio :
[Fin.] Haec Lucilius facit loquentem Lelium lapatho coenare solitum Gallonio lurconi et omnia gulae ventrisque delectatione metienti. Gallonii meminit M. Tullius libro De finibus secundo : Sed qui ad voluptatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio. [Fin.]O Publi, o gurges, Galloni, es homo miser, inquit,
Cenasti in vita nunquam bene, cum omnia in isto
Consumis scilla, acipensere cum decumano.