IV. 9. Lacrima nihil citius arescit. xiv

M. Tullius in libro De inventione priore, praecipiens ne orator, posteaquam judicis animum commovit ad misericordiam, diutius commoretur in conquestione, adducit Apollonii dictum Οὐδὲν θᾶσσον ξηραίνεσθαι δακρύου, id est Lacrima nihil citius arescere, quod vehemens adfectus facile vertitur in taedium.

Index Adagiorum