IV. 9. Vero verius. ii

Cum nihil possit esse vero verius, tamen proverbiali tropo dicimus vero verius quod prorsus indubitatum haberi volumus. Martialis in Gallicum quendam, cui ex more saepe repetebatur illud :

Dic verum mihi, Marce, dic amabo,

Vero verius inquit ergo sit audi :

Verum, Gallice, non libenter audis.

Non dissimili forma dicimus certo certius, quanquam nihil prohibet aliud alio certius esse. Ulpianus libro Pandectarum XXIII, titulo De testamentaria tutela : Testamento datos sponsores non esse cogendos satisdare rem salvam fore certo certius est.

Index Adagiorum