IV. 9Nummo addicere.i
Apud jurisconsultos proverbiale est nummo addicere pro eo quod est minimo vendere. Est autem fucus quo legibus imponitur prohibentibus donationes. Ulpianus libro Pandectarum XIX, titulo Locati : Si quis conduxerit nummo uno, conductio nulla est, quia et hoc donationis instar inducit. Idem libro primo, titulo De re judicata : Si quis et conduxit et rogavit precario uti possideret, si quidem nummo uno conduxit, nulla dubitatio est quin et precarium solum teneat. [Leg.] Verum addubito num in his exemplis pro conduxit et conductio legendum sit condixit et condictio. Suetonius in Julio Caesare : Bello civili super alias donationes amplissima praedia nummo addixit. Valerius Maximus libro II, capite De gratitudine : Pollinctoribus exequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebentibus est addictus. Itidem Plautus in Pseudolo : Nunquam hoc eris nummo divitior. [Pseud.] Nummum dixit pro vilissimo precio.