IV. 8. Omnia praeclara dicis. xcvii

Socrates apud Platonem in Euthydemo εἰρωνεύων suo more, quod adversarius absurda quaedam collegisset, videlicet Socratem scire quod nesciebat et rursum nescire quod sciebat, Εἶεν inquit ὦ Εὐθύδημε· τὸ γὰρ λεγόμενον, καλὰ δὴ πάντα λέγεις, id est Esto, o Euthydeme, nam, ut dici solet, omnia sane praeclara dicis. Marsilius pro Esto vertit En eoque legisse videtur non Εἶεν, sed Εἰν aut Εἰνί, quod Graecis sonat en !, ut sit admirantis εἰρωνικῶς, putoque hanc fuisse germanam Platonis scripturam. Nam esto nihil facit ad praesentem sententiam. Nihil enim concedit, sed ut rem inauditam admiratur per irrisionem — ut omittam interim quod εἶεν magis est optantis quam concedentis. Plato aliis aliquot locis adagii titulo citat Pulchre dicis, quod arbitror e poeta quopiam desumptum. Nam apud Theocritum Praxinoe loquitur : Ναί, καλὸν εἶπας, id est Sic est, dixisti pulchre.

Index Adagiorum