IV. 8. Quod recte datum est. xcviii

Plato in Philebo ostendit proverbium a pueris usurpatum non oportere reposci quod semel datum est : Ἡμεῖς δὲ δὴ λέγομεν, καθάπερ οἱ παῖδες, ὅτι τῶν ὀρθῶς δοθέντων ἀφαίρεσις οὐκ ἔστι, id est Nos autem dicimus id quod solent pueri, quae recte data sunt non licere rursus eripi. Hoc eo dicebat quod Socrates solet ab integro repetita disputatione quae prius concessa fuerant rursus in dubium vocare. Simile quiddam et hodie jactatur inter pueros, ubi quis quod dedit reposcit. Adeo dicat hujusmodi per tot secula perque tot nationes ad nos usque demanarunt.

Index Adagiorum