IV. 8. Latum et angustum. xciii

Nemini obscurum arbitror proverbiali schemate dictum esse apud Aristophanem in Equitibus sub persona Cleonis. Cui cum esset objectum quod nutricum more male pavisset populum qui paululum praemansi insereret in os, maximam partem ipse deglutiret, respondet :

Καὶ νὴ Δι᾿ ὑπό γε δεξιότητος τῆς ἐμῆς

Δύναμαι ποιεῖν τὸν δῆμον εὐρὺν καὶ στενόν,

id est

Ita per Jovem, nam dexteritate ego mea

Exilem et amplum valeo populum reddere.

Macrescunt enim pueri male pasti, rursus bene pasti fiunt obesi. Apposite torquebitur in eos qui adulescentes recte docent aut secus quive populo dextre contionantur aut secus. Siquidem hae res plurimum habent momenti ad mores populi vel ad honesta formandos vel ad vitia depravandos.

Index Adagiorum