IV. 8. Scarabeo citius persuaseris. xciv

Θᾶσσον ὁ κάνθαρος ἂν μεταπεισθείη, id est Citius scarabeum in diversam sententiam pertraxeris. De iis qui malis assueverunt, a quibus tamen revocari non possunt, eo quod assuetis videantur optima. Lucianus in Pseudologista : Οὔτε γὰρ αὐτός ποτε βελτίων γένοιο πρὸς τὴν ἐπιτίμησιν, οὐ μᾶλλον ἢ κάνθαρος μεταπεισθείη ἂν μηκέτι τοιαῦτα κυλινδεῖν, ἅπαξ αὐτοῖς συνήθης γενόμενος, id est Neque enim ipse unquam fieres melior increpatione mea, nihilo magis quam scarabeo persuaderi posset ne amplius talia volvat, posteaquam semel illis assuevit. Scarabeus fetus suos educat in stercore praecipue caprino et indidem pascit atque ibidem habitat. Excrementa vero fingunt in sphaerulas easque in nidum devolvunt capite in terram demisso, posterioribus pedibus in altum erectis. Nemo facile abducitur a vitiis in quibus natus et educatus est, et quae per se sunt foedissima videntur et pulchra et dulcia diutinae consuetudinis commendatione.

Index Adagiorum