IV. 8. Virtus gloriam parit. lxxi

In eodem encomio : Τιμῶντες δ᾿ ἀρετὰς ἐς φανερὰν ὁδὸν ἔρχονται· τεκμαίρει δὲ χρῆμ᾿ ἕκαστον, id est Quibus virtutes in precio sunt, ii perveniunt ad illustrem viam. Nobilitat autem suum quemque opus. Sentit benefactis potius quam opibus parari veram gloriam nec uno modo contingere honestam famam, sed sua quemque virtute fieri clarum. Homerum illustravit poetice, Demosthenem eloquentia, Aristidem integritas, Themistoclem res praeclare gestae ; itidem et alii aliis modis inclaruerunt.

Index Adagiorum