IV. 8. Bonum est duabus niti ancoris. lxxii

Rursus in eodem : Ἀγαθαὶ δὲ πέλοντ᾿ ἐν χειμερίᾳ νυκτὶ θοᾶς ἐκ ναὸς ἀπεσκίμφθαι δύ᾿ ἄγκυραι : Bonae sunt in hiberna nocte duae ancorae ad laxandum e celeri navi, id est : bonum est duplici praesidio niti, ut, si alterum destituat, altero juvemur, quemadmodum is victor quem laudat geminam habebat patriam, ut, si quid accidisset alteri, ad alteram se reciperet. De hoc dictum est nobis alias ( Ἐπι δυοῖν ὁρμεῖν).

Index Adagiorum