IV. 8. In hoc calciamento pedem habet. lxx

Dictum ibidem et illud adagii forma : Ἴστω γὰρ ἐν τούτῳ πεδίλῳ δαιμόνιον πόδ᾿ ἔχων, id est Novit enim se in hoc calciamento fortunatum habere pedem, pro eo quod est : Novit has laudes in ipsum competere. Olim magnae deliciae erant in soleis et calceis. Nam pedilon Graecis est calciamenti genus varium ac picturatum, dictum παρὰ τὸ τῷ ποδὶ περιειλεῖσθαι, eo quod pedi applicetur. Ut autem non omnis calceus convenit cuilibet pedi, ita nec quaevis laus in quemvis congruit.

Index Adagiorum