I. 4. Aquam e pumice postulas. lxxv

Superiori non admodum diversum, quod apud eundem poetam legitur : Aquam e pumice postulare pro eo, quod est : frustra ab alio petere, cujus ipse a quo petas, maxime sit indigus. Nihil enim pumice lapide siccius, nihil siticulosius. Perinde ac siquis ab indoctissimo doceri postulet, ab inconsultissimo consilium expectet, ab egeno munus, ab inope praesidium, denique ab avaro ac tenaci pecuniam. Plautus : Nam tu aquam e pumice nunc postulas, / Qui ipsus sitiat.

Pumex, inquit idem, non aeque est aridus atque hic senex.

Est autem pumex lapis cavernosus,quo solent polire codices, naturae adeo siccae, ut si in urceum bullientem immiseris, fervorem extinguat non solum ad tempus, sed in totum. Nec aliud in causa putat esse Theophrastus, nisi quod vehementissima siccitate spumam totam ad se trahere nitatur. Meminit et de Chio quopiam Eudemo, qui pumice acri consperso aceto munire sese conseruerit, ut post septimam ellebori potionem nec balneis nec vini potatione provocaretur ad vomitum.

Index Adagiorum