I. 4Nudo vestimenta detrahere.lxxvi
Ad hanc sententiam pertinet hoc quoque, quod ab eodem est usurpatum poeta : Nudo vestimenta detrahere pro eo, quod est : ab eo sperare emolumentum, cui ne sit quidem quod auferri queat. Sic enim idem Libanus in Asinaria Plautina admonitus ab hero, ut ab ipso per fallaciam argentum abraderet, quo filio emeretur amica,
[Asin., 91] Adducit et divus Chrysostomus proverbium vulgo jactatum, quo dicebant nec a centum viris unum nudum spoliari posse. [Matth., 83, 2] Nudus nec a centum viris spoliari Apuleius Asinus libro primo scripsit : Nudum nec a decem palaestritis posse spoliari. [Met., 1, 15]Maximas, inquit, nugas agis.
Nudo detrahere vestimenta me jubes.