I. 4. In aere piscari, venari in mari. lxxiv

Ejusdem generis sunt et illa, quae Plautus usurpat in Asinaria : In aere piscari et in mari venari reti jaculo. Quadrabunt simpliciter in eos, qui frustra moliuntur τὰ ἀδύνατα aut qui praepostere ibi quaerunt aliquid, ubi ne sperari quidem possit ; ut si quis in magistratibus vitam tranquillam, in voluptatibus beatam, in opibus felicem quaerat. Itaque Libanus servus ab hero suo Demaeneto jussus, ut uxorem ipsius argento defraudaret, significans nulla ratione fieri posse, ut a muliere tenacissima quicquam auferretur,

Inde, inquit, una me opera piscari in aere

Venari autem reti jaculo in medio mari.

Index Adagiorum