IV. 8. Aristylli more. xliii

Idem eodem in loco : Σὺ δ᾿ Ἀρίστυλλος ὑποχάσκων ἐρεῖς : Tu vero Aristyllus subhians dices. Interpres admonet Aristyllum fuisse poetam deformem ore semper hiante, quem obiter taxat Aristophanes, cujus et meminit ἐν Ἐκκλησιαζούσαις. Tragicum autem est et histrionum ore nimium diducto loqui. At mihi videtur magis taxatus Aristyllus, quod ore paululum diducto loqueretur, ut vox magna ex parte prodiret per nares stridula, qualis est porcorum ; quod vitium in quorundam pronuntiatione cantuque videmus.

Index Adagiorum