Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3742

IV. 8Matrem sequimini, porci.xlii

Ἕπεσθε μητρί, χοῖροι, id est

Post matrem adeste, porci !

Id subinde repetitur apud Aristophanem in Pluto. Interpres admonet jocum esse proverbialem in stupidos et indoctos. Sus enim Minervae opponitur juxta proverbium. Veluti si quis diceret indocti praeceptoris indoctis discipulis : Ἕπεσθε μητρί, χοῖροι. [Plut.] Quadrabit et in gulae ventrique deditos.