IV. 8. Asinus stramenta mavult quam aurum. xxxviii

Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum decimo, disputans non eandem omnibus esse voluptatem, cum aliis rebus delectetur canis, aliis equus, aliis homo, citat Heraclitum, qui dixerit ὄνους σύρματ᾿ ἂν ἑλέσθαι μᾶλλον ἢ χρυσόν· ἥδιον γὰρ χρυσοῦ τροφὴ ὄνοις, id est asinos stramenta malle quam aurum, quod asinis pabulum auro sit jucundius. Atque hac quidem in parte asini plus sapiunt quam homines. Illi rem aestimant usu, nos inutilibus atque etiam noxiis rebus ex inani persuasione ingentia statuimus precia. Notus est apologus de gallo qui gemmam in sterquilinio repertam contempsit. Gallus enim mavult putre granum quam margaritum aut adamantem. Ita qui ventris sunt mancipia compotationem temulentam omnibus disciplinis liberalibus anteponunt.

Index Adagiorum