IV. 8. A bonis bona disce. xxxvii

Aristoteles Moralium Nicomachiorum nono, ostendens virtutem optime disci convictu bonorum, quod amici se mutuo corrigunt, si quid erratum est, et sese vicissim ad honestas excitant actiones, citat carmen veluti notum : Ἐσθλῶν μὲν γὰρ ἀπ᾿ ἐσθλά. Versus autem est Theognidis, cujus meminit Xenophon in commentario de dictis ac factis Socratis. Aiebat enim inter unguenta nullum oleum melius olere quam quo ungebantur athletae, amaracinum et foliatum feminis esse relinquenda. Rogatus quid diceret olere senes, respondit : Probitatem. Dein rogatus ubi hoc unguentum venderetur, Theognidis hemistichio respondit :

Ἐσθλῶν μὲν γὰρ ἀπ᾿ ἐσθλὰ διδάξεαι,

id est

Qui bonus est, ab eo bona discito.

Itidem est noster γνωμογράφος : Disce, sed a doctis.

Index Adagiorum