IV. 8. Jocandum ut seria agas. xxxix

Eodem libro refert sententiam Anacharsidis, qui taxarit eos qui seria agunt ut jocentur, cum jocus in hoc interdum admittendus sit ut seriis rebus vacare liceat. Velut qui per omnem vitam magnis laboribus hoc agunt ut fiant boni saltatores aut egregii tibicines. Aristotelis verba sunt haec : Σπουδάζειν δὲ καὶ πονεῖν παιδιᾶς χάριν ἠλίθιον φαίνεται καὶ λίαν παιδικόν. Παίζειν δὲ ὅπως σπουδάζῃ, κατ᾿ Ἀνάχαρσιν, ὀρθῶς ἔχειν δοκεῖ, id est Studere vero ac laborare ludendi gratia stolidum videtur atque admodum puerile. At ludere ut agas seria, juxta Anacharsidis sententiam, recte videtur habere.

Index Adagiorum