IV. 7. Quantum pedibus potes. lxxxix

Socrates in Gorgia Platonis ita loquitur : Σωφροσύνην μὲν διωχτέον καὶ ἀσκητέον, ἀκολασίαν δὲ φευκτἐον ὡς ἔχει ποδῶν ἔκαστος ἡμῶν, id est Temperantiam quidem sectari atque exercere oportet, contra intemperantiam fugere quantum quisque nostrum pedibus valet. Id quo longius transfertur a rebus corporeis, hoc magis accedit ad proverbium celeritatis. Quod in corpore sunt pedes, hoc in animo sunt affectus, quibus expetimus aliquid aut refugimus.

Index Adagiorum