IV. 7. Charadrion imitans. lxxxviii

Χαραδριὸν μιμούμενος, id est charadrion imitans, dici solitum de dissimulante ac rem utilem occultante. Suidas refert hunc senarium scazontem ex Hipponacte :

Καὶ μὴν καλύπτει μῶν χαραδριὸν περνᾶς;

id est

Et num Charadrion, quaeso, venditor coelat ?

Item Aristophanes in Avibus  :

Ἄλλως ἄρ᾿ οὕπωψ, ὡς ἔοικ᾿, εἰς τὴν λόχμην

Ἐμβὰς ἐπῶζε χαραδριὸν μιμούμενος,

id est

Alioqui upupa, ut videtur, saltum

ingressa abdidit sese, charadrion imitans.

Quo loco interpres fere cum Suida consentiens narrat huic avi vim inesse medicam, ut illius aspectu facile sanentur qui laborant ictero sive regio morbo eamque ob causam qui vendunt occultant eam, ne licitator remedium sentiat priusquam emerit. Addit eam avem mutare colorem ad similitudinem eorum quibus amovetur ; non deesse tamen qui sentiant non aspectum, sed esum avis habere remedium. Vocem autem distingui accentu, nam si pronunties ultima acuta χαραδριόν declarari avem, si penultima acuta χαράδριον, diminutivum a χάραδρα, significari voraginem sive terrae hiatum, quod in hunc delabens aqua melodiam quandam reddere videtur. Tantum ex his quae indiligenter a Suida sunt congesta tradere licuit. Meminit hujus avis et alias Comicus in eadem fabula :

Ὕδωρ ἐφόρουν κάτωθεν εἰς τὸν ἀέρα

Οἱ χαραδριοί,

id est Aquam ex immo portabant in aerem charadrii. Interpres addit avi nomen inditum, quod in voraginibus gaudeat versari. Socrates apud Platonem in Gorgia, cum Callinicen eo pellexisset ut fateretur beatam vitam non esse sitam in copia rerum, sed in perpetuo influxu — nam qui satur est aut non sitit, quoniam nec molestiam sentit nec voluptatem, lapidis more vivit potius quam hominis — ita subjicit : Χαραδριοῦ τινα αὖ σὺ βιὸν λέγεις, ἀλλ᾿ οὐ νεκροῦ οὐδὲ λίθου : Rursus tu charadrii quandam narras vitam, non mortui lapidisve. Marsilius vertit avem, cum Socrates videatur sentire de voragine, in quam cum perpetuo decurrat aqua, nunquam tamen expletur ; nisi forte charadrius avis est de numero voracium, quemadmodum et larus, ut hinc nomen invenerit, a charadra ductum.

Index Adagiorum