IV. 7. Vasis instar. xc

Ἀλλείου δίκην, id est vasis instar loqui dicitur qui, cum ob imperitiam ex se nihil possit adferre, ab aliis audita profert. Fons ex se liquorem habet, vas, ni aliunde infuderis, siccum est. Homines autem qui vacant eruditione per aures implentur. Socrates in Phaedro Platonis : Ὅτι μὲν οὖν παρά τε ἐμαυτοῦ οὐδὲν αὐτῶν ἐννενόηκα, εὖ οἶδα, συνειδὼς ἐμαυτῷ ἀμαθείαν. Λείπεται δή, οἶμαι, ἐξ ἀλλοτρίων ποθὲν ναμάτων διὰ τῆς ἀκοῆς πεπληρῶσθαί με, δίκην ἀγγείου, id est Nihil horum ex me ipso excogitavi, fateor, imperitiae mihi conscius. Superest igitur, opinor, ut alicunde ex alienis fluentis per aures fuerim impletus, instar vasis.

Index Adagiorum