IV. 7. Quod pulchrum, idem amicum. lxxxi

Τὸ καλὸν φίλον, id est Quod pulchrum amicum. Inter proverbia conciliantium amicitiam refertur et hoc apud Platonem in Lyside : Καὶ κινδυνεύει κατὰ τὴν ἀρχαίαν παροιμίαν τὸ καλὸν φίλον εἶναι, id est Ac propemodum apparet juxta vetus proverbium quod pulchrum est amicum esse. Qui commodi gratia amat non amat vere, sed quod pulchrum est per se amatur. Unde Aristoteles percontanti qui fieret ut libentius colloqueremur cum formosis quam cum deformibus, respondit eam percontationem esse caecorum. Nihil autem virtute pulchrius, eoque nec amabilius quicquam.

Index Adagiorum