IV. 7. Mortuo leoni et lepores insultant. lxxxii

Extat epigramma Graecum, cujus argumentum sumptum est ex Homericae Iliados X, ubi Hectorem ab Achille jam interfectum circumsistunt Graeci mortuo insultantes, nec quisquam erat qui extincto non aliquod vulnus infligeret. Sic enim habet Homerus :

Ἄλλοι δὲ περίδραμον υἷες Ἀχαιῶν,

Οἳ καὶ θηήσαντο φυὴν καὶ εἶδος ἀγητὸν

Ἕκτορος· οὐδ᾿ ἄρα οἵ τις ἀνουτητί γε παρέστη,

id est

At reliqui accurrunt Graii cinguntque cadaver

Hectoris, eximiam speciem formamque stupentes,

Nec tamen astitit exanimi sine vulnere quisquam.

Ac paulo post :

Ὧς ἄρα τις εἴπεσκε καὶ οὐτήσασκε παραστάς,

id est

Dixerat hoc aliquis, simul et vulnus dedit astans.

Epigramma sic habet :

Βάλλετε νῦν μετὰ πότμον ἐμὸν δέμας, ὅττι καὶ αὐτοὶ

Νεκροῦ σῶμα λέοντος ἐφυβρίζουσι λαγωοί,

id est Nunc telis petitote meum post fata cadaver :

Audet vel lepus exanimi insultare leoni.

Dictum est alias de his qui mordent mortuos, cum larvis luctantur et cum umbris depugnant.

Index Adagiorum