IV. 7. Diserte saltare. lxxx

Cornelius Tacitus in Dialogo de oratoribus significat hoc convicium fuisse vulgo jactatum in oratores suorum temporum, qui lascivia verborum et levitate sententiarum licentiaque compositionis histrionales modos exprimebant atque adeo laudis et gloriae ingeniique loco jactabant saltari cantarique commentarios suos : oratores temere dicere, histriones diserte saltare. Argutia dici in hoc sita est : oratores histrionice dicebant, quod illis erat indecorum, histriones ad oratorum actionem sese accommodabant ; ita factum est ut illi pejus dicerent, hi saltarent melius. Histrionum est saltare, oratorum dicere, quod qui perite faciunt diserti vocantur. Jocus autem duo diversa conjunxit.

Index Adagiorum