IV. 7. Ἀποσκυθίσαι. xxii

Athenaeus libro XII narrat quod Scythae cum multis calamitatibus premerentur, per lusum ac delicias omnibus populis quibus imperabant detondebant comam, unde caeteri rasuram ignominiae ludibriique causa factam appellabant ἀποσκυθίσαι. Simile quiddam legimus ii. Regum libro, capite X. : Anon rasit dimidium barbae servis David praeciditque vestes usque ad nates, nimirum ignominiae causa. Quae res atrocis belli causa fuit. Convenit in quosdam asperis moribus quibuscum vix quisquam habet commercium, nisi discedat cum ignominia.

Index Adagiorum