IV. 7. Herculani lecti. xxi

Ἡράκλειοι στρωμναί, id est Herculani lecti dicebantur molles ac delicati. Testis est Athenaeus libro XII. Quod dictu mirum est, cum Cynici sibi vindicent Herculem, quemadmodum hodie Carmelitae sibi vindicant prophetam Eliam. Sed is qui haec loquitur apud Athenaeum hoc agit ut persuadeat Herculem mollem ac voluptariam egisse vitam, caeterum quae de illius laboribus feruntur apud poetas mera esse figmenta. Sic homines blandiuntur suis vitiis.

Index Adagiorum