IV. 7. Macilentior Leotrephide. xxiii

Λεπτότερον Λεωτρεφίδου καὶ Θαυμάντιδος, id est gracilius Leotrephide ac Thaumantide. Leotrephides insigni macilentia corporis comicorum salibus locum dedit, in quem Hermippi versus referuntur apud Athenaeum libro XII :

Θύουσιν ἤδη βοΐδια

Λεωτρεφίδου λεπτότερα καὶ Θαυμάντιδος,

id est

Immolant nunc buculas

Exiliores Leotrephide ac Thaumantide.

Notatus est a multis et Cinesias poeta procero sed tam gracili corpore ut corticibus arborum circumcinxerit, ne inflecteretur, ob id ab Aristophane dictus φιλύρινος. Nobilitatus est et Phileta poeta, qui globos plumbeos pedibus addebat, ne ventis abriperetur : tanta erat corpusculi tenuitas. Congruet in homines exiles ac praetenues. Jucundius erit, si transferatur ad inopiam ingenii, aut dictionem aridam, jejunam et exanguem.

Index Adagiorum