IV. 7. Allium in retibus. ix

Σκόροδον ἐν δικτύοις, id est Allium in retibus, de sordido commeatu dicebatur ; hinc natum, quod Attici, quoties navigationem aut expeditionem adornabant, commercabantur allia eaque retibus imposita secum ferebant. Item in obsidionibus urbium in precio erat allium, unde illud citra nomenclaturam apud Suidam : Ἀπόλλυμαι τὰ σκόροδα πορθούμενος, id est Perdo allia in obsidione. Thraces praecipue delectantur alliis, utpote calidis, cum regionem inhabitent frigidam. Quin et hodie nautarum deliciae sunt allium, non ingratus et rusticorum cibus, utcumque execratus Horatio. Locus erit adagio, si quem admoneas ut philosophiae studium aggressurus paret sese ad frugalem victum, ad vigilias ac labores, sine quibus non paratur eruditio : Σκόροδον ἐν δικτύοις !

Index Adagiorum