IV. 7. Malo asino vehitur. viii

Quibus res sunt parum secundae mala asella vehi dicuntur : Ἐπ᾿ ὄνου πονηρᾶς ὀχούμενοι. Suidas ceu proverbiale refert in dictione πονηρός. Felices enim eximiis equis insidere gaudent, quo celerius proveniant eo quo volunt. Nec inscite jacietur in hominem parum feliciter conjugatum.

Index Adagiorum