IV. 7. Sybaritici sermones. x

Συβαριτικοὶ λόγοι. Hesychius narrat Ἄκωπον quempiam, Sybaritam, opinor, apud Graecos summo studio incubuisse ut orationis quoque genus haberet lautum et opiparum, unde jocum proverbialem ortum, ut oratio nitidior et accuratior Sybaritica diceretur. Ea solet carere fide, nam veritatis simplex ac brevis est oratio. Talis enim solet hominis oratio esse qualis vita. In exemplo sunt Mecoenas et Apuleius, ille deliciis effeminatus, hic Afer et magus. De Sybaritarum apparatu dictum est in proverbio Sybaritica mensa.

Index Adagiorum