IV. 6. Qui inspuerit in cavernam formicarum etc.. lxxx

Idem indicat vulgari sermoni fuisse jactatum Ὡς ὁ πτύσας εἰς μυρμηκιὰν οἰδεῖ τὰ χείλη, id est Quod qui inspuerit in agmen formicarum, huic intumescant labra. Hoc, seu vere fit ut ex halitus repercussu virus aliquod afficiat conspuentis os, seu temere creditum, torqueri poterit in eos qui multitudinem imbecillium quidem, sed tamen numerosam et concordem provocant. Hesychius auctorem citat Dinolochum. Is fuit comoediarum scriptor, Epicharmi filius.

Index Adagiorum