IV. 6. Μύτης. lxxix

Impendio tacitus aut in venerem solutior dicebatur μύτης, quasi dicas mutitor, a μύ, mutorum syllaba, de quo nobis alias dictum est. Est hujus nominis piscis femina quae sine mare non pascitur. Hinc et in libidinosus aut supra modum uxorios, rectius autem in virosas feminas. Auctor Hesychius.

Index Adagiorum