IV. 6. Nemo sibi nascitur. lxxxi

Haec sententia Platonis sic est ab eruditis omnibus celebrata ut optimo jure possit inter proverbia recenseri. Eam primus Plato prodidit in epistola quam scripsit ad Archytam : Ἀλλὰ κἀκεῖνο δεῖ σε ἐνθυμεῖσθαι, ὅτι ἕκαστος ἡμῶν οὐχ αὑτῷ μόνον γέγονεν, ἀλλὰ τῆς γενέσεως ἡμῶν τὸ μέν τι ἡ πατρὶς μερίζεται, τὸ δέ τι οἱ γεννήσαντες, τὸ δὲ οἱ λοιποὶ φίλοι, πολλὰ δὲ καὶ τοῖς καιροῖς δίδοται τοῖς τὸν βίον ἡμῶν καταλαμβάνουσι, id est Quin et illud tibi considerandum est, quod quisque nostrum non sibi tantum natus est, sed ortus nostri partem sibi vendicat patria, partem parentes, partem amici caeteri. Multa vero dantur et occasionibus quae incidunt in vitam nostram. Adducit hunc locum M. Tullius libro De Officiis primo : Sed quoniam, inquit, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vendicat, partem parentes, partem amici. Quam sententiam cum dilucide, commode et eleganter verterit Cicero, miror quare Seneca dicere maluit : Nemo sibi contigit. Nam videtur exprimere voluisse illud ἐγένετο. Sic enim scribit Ad Lucilium libro quinto, epistola XXXII : Vis scire quid sit quod faciat homines avidos futuri ? Nemo sibi contigit. Videtur enim hoc imputare parentibus, quod non statim expetimus optima. Subjicit enim : Optaverunt itaque tibia alia parentes tui, sed ego contra omnium tibi eorum contemptum opto quorum illi copiam. Vota illorum multos compilant, ut te locupletent. Idem studii fuisse videtur Quintiliano ut omnia secus diceret quam dixerat Cicero. Quare fit ut non raro dicat inelegantius atque etiam obscurius.

Index Adagiorum