IV. 6. Extra calcem. lxxiii

Idem libro XXI : Ne igitur extra calcem, quod dicitur, sermo decurrens lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur. Quanquam arbitror scripturam vitiatam, legendum autem esse extra callem pro extra viam, quod alibi nobis dictum est, ubi quis digreditur a re proposita.

Index Adagiorum