IV. 6Ex perpendiculo.lxxiv
Idem libro eodem ex perpendiculo dixit pro eo quod erat exacto judicio : Palatinas, inquit, dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus, in regiam repentinus adhibitus est vel incognitus. [Deipn.] Ad hanc formam et illa pertinent quae cum alibi frequenter, tum apud Gellium sunt libro secundo, capite primo : ad amussim exigere et librili perpendere et ad aequilibrium aestimare, [Noct. Att.] et apud Plinium libro XXXVI, capite XXV ad regulam ac libellam exigere, [Hist. Nat.] praeterea digitis metiri, trutina pensare, ad unguem facere aliaque quorum nonnulla suis locis indicavimus. Quae omnia plus habent veneris, si ad res animi transferantur. Sumpta metaphora a perpendiculo fabrorum, quo explorant vel aequalitatem soli vel parietis rectitudinem. Amussis est pensilis, in immo plumbum habens affixum ; additur in medio regulae quae constat duobus gnomonibus. Hac explorant aequalitatem soli. M. Tullius In Verrem actione tertia : Tu, Verres, hic quod moliare nihil habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere. [Verr.] Dicunt ei fere nullam columnam quae ad perpendiculum esse possit. Nam Hercle, inquit, sic agamus : columnae ad perpendiculum exigantur et caetera.