IV. 6. Maritimi mores. xxix

Non abest a proverbii specie quod Plautus in Cistellaria dixit maritimos mores pro variis et inconstantibus, quales fere sunt amantium, qui, cum ferantur impotentibus cupiditatibus, tamen sibi non constant. Queritur autem apud comicum adulescens de Amore mentem in varios affectus rapiente. Ita, inquit, mihi omnia ingenia sunt : quod lubet jam id continuo. Ita me Amor lapsum animi ludificat, fugat, agit, appetit, raptat, retinet, jactat, largitur, quod dat non dat, deludit. Modo quod suasit dissuadet ; quod dissuasit, id ostentat. Maritimis moribus mecum experitur. Quemadmodum autem mare nunquam conquiescit et subinde mutat faciem, ita ferunt homines maritimos nonnihil ex maris ingenio referre. De Euripo dictum est nobis alias.

Index Adagiorum