IV. 6. Pecuniae pedibus compensantur. xxx

Inter Catonis dicta quae proverbiorum vice celebrantur refertur et illud : Pecuniam pedibus compensari, quod tamen in libris ejus viri nondum repperi. Sed fieri potest ut hoc M. Tullius joco dixerit. Nec dissimile veri est multas Catonis sententias fuisse celebres quas ille dixit tantum, non scripsit. Ciceronis ex oratione Pro L. Flacco verba subscribam : Si te crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati paravisses. Verum esto ; Catonis est dictum pedibus compensari pecuniam. Longe omnino a Tiberi ad Caicum et caetera. Sententiam autem hanc esse arbitror, si longius absit fundus plus impendiorum esse domino et minus ad eum redire lucri. Id damni sarcitur pedibus domini, si non gravetur subinde fundum invisere.

Index Adagiorum