IV. 6. Abderitica mens. xxviii

Abderitae in stuporis insaniaeque fabulam abiere. Quod perspicuum est ex epigrammate Martialis libro X de eo qui damnatus in theatro repraesentavit Mutium Scevolam ac manum imposuit igni, sed jussus, sed acrioribus paratis suppliciis, ni faceret :

Si patiens fortisque tibi durusque videtur,

Abderitanae pectora plebis habes.

De Boeotis et Batavis alias nobis dictum est. Abderitanis autem natura peculiarem fuisse mentis stuporem indicat M. Tullius in libris De natura deorum. Et Plinius libro XXV, capite VIII, docet huic urbi vicina esse pascua in quibus equi pasti inflammantur rabie, quemadmodum apud Potniam asini. Est autem in Thracia, condita dictaque ab Abdera sorore Diomedis, patria Democriti physici, juxta Pomponium Melam. Stephanus civitatem dictam autumat ab Abderito filio Erimi, Herculi adamato, quem Diomedis equi dilacerarant.

Index Adagiorum