IV. 6. Eamus Athenas. xxvii

Ἴωμεν εἰς Ἀθήνας, Eamus Athenas. Plutarchus in vita Thesei refert Athenienses Minois violentia simulque rerum inopia afflictos inisse foedus cum illo his quidem conditionibus, ut quotannis in Cretam mitterent septem pueros ac totidem puellas, quos quidam existimant a Minotauro solitos interimi. Aristoteles dissentit : sed cum vetusti cujusdam voti religione tenerentur Cretenses, illas hominum primitias mittebant in Delphos. Quibus eo proficiscentibus adjunxerunt sese multi Cretensium filii. Caeterum cum illic ob terrae sterilitatem aegre sibi pararent victum, venerunt in eam Italiae partem quae quondam Iapygia dicta est. Hinc in Thraciam profecti Bottiaei dicti sunt. Unde virgines Bottiaeorum sacrificio quodam absoluto canere solent : Eamus Athenas, his verbis testificantes desiderium patriae quondam relictae. Hujus sententiae citat auctorem Aristotelem in Republica Bottiaeorum. Licebit uti, si quando nos melioris fortunae relictae poenitebit.

Index Adagiorum