IV. 6. Manu longa et manu brevi tradere. ix

Libro Pandectarum quadragesimo sexto, titulo De solutionibus, scribitur hunc in modum : Pecuniam mihi debes aut aliam rem, si in conspectu meo ponere te jubeam, efficitur ut et tu statim libereris et mea esse incipiat : nam tunc, quod ad nullo corporaliter ejus rei possessio detinetur, acquisitia mihi et quodammodo manu longa tradita existimanda est. Simili figura dictum est brevi manu dare libro Pandectarum vigesimo tertio, titulo De jure dotium, capite Licet solat : Quoties autem extraneus accepto fert debitori dotis constituendae causa, si quidem nuptiae insecutae non fuerint, liberatio non sequetur ; nisi forte sic accepto tulit ut velit mulieri in totum donatum : tunc enim credendum est brevi manu acceptum a muliere et marito datum. Quae si deflectas, plus habebunt veneris, veluti : qui promissis agit ac spem tantum ostendit, longa manu dat, quod animo contueri possis, non statim etiam tollere. Contra, qui praesens ac statim exhibet quod promittit, brevi manu dat. Pueri assem ostendunt elephanto nec audent porrigere. De longis regum manibus alibi dictum est.

Index Adagiorum