IV. 6. Officere luminibus. viii

Officere luminibus dicitur qui gloriam alterius obscurat. His sermonis color sumptus est ex literis jureconsultorum, in quibus cavetur ex servitutibus praediorum, ne vicinus altius sublato aedificio officiat luminibus vicini. Ita Paulus Pandectarum libro VIII, titulo De servitutibus urbanorum praediorum, capite tertio, Luminum, inquit, servitute constituta id acquisitum videtur, ut vicinus lumina nostra excipiat ; cum autem servitus imponitur, ne luminibus officiatur, hoc maxime adepti videmur, ne jus sit vicino invitis nobis altius aedificare atque ita minuere lumina nostrorum aedificiorum. Id eleganter alio detorsit M. Tullius in Bruto : Nam ut Philisci et Thucydidis concisis sententiis, interdum etiam non satis apertis, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes), sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio. Idem Pro C. Rabirio Posthumo de C. Caesare loquens : Nec amicum pudentem corruere patitur ; nec illius animi aciem perstringit splendore sui nominis, nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et gloriae.

Index Adagiorum