IV. 5. Non statim finis apparet. lv

Herodotus in Polymnia significat hoc olim proverbio dici solitum : Non statim cum principio apparere rei exitum. Καὶ τὸ παλαιὸν, inquit, ἔπος, ὡς εὖ εἴρηται, τὸ μὴ ἅμα ἄρχῇ τὸ τέλος καταφαίνεσθαι, id est Et vetus adagium, quo recte dictum est non statim cum initio apparere finem. Conveniet in quorundam praeproperas spes, qui negotio vix coepto, statim arbitrantur se rem factam habere, cum saepe exitus non respondeat initiis. Vulgi jocus est in Batavum quendam, qui jussus sumere catapotia rogavit medicum quid essent effectura. Cum medicus respondisset fore ut moveretur alvus, devoravit moxque nondum egresso medico clamavit se cacaturire, nimirum suspicans statim apparere finem una cum principio. Alter quidam ejusdem sapientiae, cum a parentibus missus esset in Galliam ut Gallice disceret, cum illic egisset quatriduum, querebatur apud suos quod nondum loqueretur Gallice, putans hanc vim habere solum ipsum, ut quisquis adisset Galliam, ilico Gallice loqueretur. Sunt et hujusmodi quidam, qui simulatque filius triduo versatus est in ludo literario, mirentur eum nondum scire literas queranturque operam simul et impensam perisse. Poterit ad seria torqueri. Rebus honestis strenue vacandum, ut olim liceat egregiorum laborum optimam messem metere. Semper in hac vita recte faciendum, olim non defutura praemia, etiam si non contingant in hoc mundo.

Index Adagiorum