IV. 5. Inscitia confidentiam parit. liv

Ἀμαθία μὲν θράσος, λογισμὸς δὲ ὄκνον φέρει, id est Inscitia quidem confidentiam, prudentia vero contationem parit. Extat apud Thucydidem libro Peloponnesiaci belli secundo. Divus Hieronymus in epistola ad Evagrium ita refert : Imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Refert et Plinius Epistolarum libro quarto : Sicut ἀμαθία μὲν θράσος, λογισμὸς δὲ ὄκον φέρει, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia. Utitur eodem et Lucianus in Nigrino, ut dubium non sit quin haec sententia fuerit olim vulgi sermone protrita. Cognitio rerum reddit hominem constantiorem ad aggrediendum negotium. Hinc nimirum est, quod juventus audacior est quam senectus et, ut docet Quintilianus, fortius dicunt qui minus habent artis, cum interim cordatus orator ac periculum intelligens initio trepidet. Et qui minus sapiunt, minus habent pudoris. Et qui nondum didicere quid sit scire, nullius rei sibi non arrogant scientiam. Denique maxime bellum affectant, qui quid sit bellare nunquam experti sunt. Quemadmodum hodie sub adulescentibus principibus misere tumultuatur orbis.

Index Adagiorum