IV. 5. Philippide tenuius. lvi

Athenaeus libro Dipnosophistarum duodecimo ostendit Philippidem, comoediarum scriptorem, sic tenui fuisse corpore ut etiam πεφιλιπῶσθαι dixerint pro maeruisse. Refert autem proverbium ex Aristophonte : Ἐν ἡμέραις αὐτὸν τρισὶν ἰσχνότερον ἀποφανῶ Φιλιππίδου, id est Intra triduum graciliorem ilium reddam Philippide. Rursus ex Menandro :

Ὁ λιμὸς ὑμῶν τὸν καλὸν τοῦτον δακὼν

Φιλιππίδου λεπτότερον ἀποδείξει νεκρόν,

id est

Vestrum ubi fames formosulum hunc momorderit,

Reddet cadaver macrius Philippide.

Rursus ex Alexide citat hoc dictum :

Ψυκτηρίδιον Φιλιππίδου λεπτότερον,

id est

Poculum Philippide gracilius.

Accommodabitur non invenuste ad orationem jejunam aut disputationem otiosae subtilitatis.

Index Adagiorum