IV. 5. Sarta tecta. xxxvii

Sarta tecta, pro consummatis probeque curatis et in quibus nihil sit omissum, ex sollemnibus verbis jureconsultorum abiit in proverbium. Plautus in Trinummo  :

Ne tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo.

Sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.

M. Tullius, libro Epistolarum familiarium decimotertio : Hoc mihi da atque largire, ut Marcum Curium sartum et tectum, ut aiunt, ab omni incommodo, detrimento, molestia, syncerum integrumque conserves. Idem in Verrem actione tertia : In sartis tectis vero quemadmodum se gesserit, quid ego dicam ? Idem in contione ad populum priusquam iret in exilium : Si igitur aliquo tempore his hominibus consuluistis quorum animus est religionis pietate defunctus, debetis mihi quoque prospicere, qui numini deorum consecratum sartum tectum ab omni periculo conservaui. Idem in Verrem actione eadem : Quapropter ita me de praeturae criminibus auditote, ut ex utroque genere, et juris dicendi et sartorum tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sunt eo reo. In eadem : Quaesivit quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere. Aliisque locis compluribus, velut in eundem Verrem actione quinta. Ulpianus libro Pandectarum primo, titulo De officio pro consulis et legati, capite Si in aliquam : Aedes sacras et opera publica circumire inspiciendi gratia, an sarta tectaque sint vel an aliqua refectione indigeant. Item Celsus Pandectarum libro VII., titulo De usu fructu, capite Hactenus, loquens de reficiendis aedificiis : Hactenus tamen, inquit, ut sarta tecta habeat, si qua tamen vetustate corruissent, neutrum cogi reficere. Ac mox : Unde Celsus de modo sarta tecta habendi quaerit etc. Rursus libro quadragesimo octavo, titulo ad legem de repetundis, capite Lex Julia : Illud quoque cavendum ne in acceptum feratur opus publicum faciendum, frumentumve publice dandum, praebendum, apprehendendum, sarta tecta tuenda, antequam probata, perfecta, praestita legerint. Festus Pompeius docet veteres sarte dixisse pro integre, quamobrem et opera publica quae locantur ut integra tecta praestentur, sarta tecta locantur. Nam sarcire est integrum facere. Sed Festus legisse videtur sarte tecta pro integre tectis, nisi forte legendum est in prioribus sarta et integra.

Index Adagiorum