IV. 5.Una pertica.xxxvi
Una pertica, pro eo quod est eadem opera. Plinius Secundus libro octavo,
epistola secunda : Nam regione,
inquit, tota et novitas remissionis et forma
laudatur, ipsis etiam quos non una, ut dicitur, pertica, sed distincte
gradatimque tractavi. Quanto quis melior et probior, tanto mihi obligatior
abit, expertus non esse apud me
Ἐν δ᾿ ἰῇ τιμῇ ἠμὲν κακὸς ἠδὲ καὶ ἐσθλός,
[Hist. Nat.]
id est
Sumptum videtur ab his qui metiuntur agros. Perticam posuit pro decempeda. Nam Servius Sulpicius, ut indicat Festus Pompeius, dixit perticam esse lineam qua dividuntur agri. Et versus est Homericus, libro Iliados IX, quem alibi recensuimus atque exposuimus.Vir malus ac fortis precio ducuntur eodem.