IV. 5. Pulmo primus venisset. xxxviii

Pulmo prius venisset dictum est olim in lentos ac cessatores. Opinor quod pulmo, cum perpetuo moveat, nunquam tamen loco se promovet. Plautus in Epidico  :

Dii immortales soccos iussi adimere pedibus. Pulmo enim,

Quod perhibent, prius venisset quam tu advenisti mihi.

Index Adagiorum